Latin
5.3.2.40 to 5.3.2.58
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.3.2.40-58
Unproofread scanNot analysed yet
Sic card. Baronium, data opera (lib. I, cap. 42) decies lapsum in historia Augustini contendit, multisque ostendere conatur, ad Augustini monachatum probandum debile nimis fundamentum in ejus auctoritate locari; postmodum vero lib. II, c. 10 et 34, tanti cum facit, ut ejus dumtaxat auctoritate res ejusdem momenti, id est, canonicatum regularem S, Martini Turonensis et S. Patritii Hiberniensium apostoli (quos tamen eorum chronographi monachos perpetuo vocarunt) undecumque constantes esse velit. Sic Fr. Hieronymum Romanum (ut alios omittam) cum eremitarum causam propugnat, nullius pretii habet, et nihilominus lib. II, c. 10, totum gravissimae assertionis pondus de canonicatu S. Hilarii Pictaviensis solius pene Romani humeris imponit. Sic Franciscum Pisa vehementer laudat, dum ex nomine abbatis non bene inferri asserit, Agaliense monasterium fuisse Benedictinis regulis mancipatum: eumdem vero reprobandum ab omnibus contendit, quod dixerit minime ex eo nomine haberi, fuisse canonicorum S. Augustini, et totum hoc simul in eodem lib. c. 31 scribit, n. 9, 10. Sane ejusmodi inaequalitas styli tam a probatis scholasticis longe est, quam a libro titulus libri.