# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.3.3

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § III. Tripartitam Pennotti eisdem irretiri nodis, quibus omnimodam Dextri Hist…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.3.3

Utrum autem censorem quoque ipse jam olim priusque librum scriberet, habuerit, forsan ipse non attendit, cum tamen in primis ejusdem foliis omnibus legendam praebeat censuram magni Ecclesiae Patris Sixti IV, qua motu suo proprio, an. Dom. 1484, apud S. Petrum expedito (ejus initium, Qui Apostolis proecepit) ejusmodi de libris hujus subjecti fert judicium: Sane non sine mentis nostroe displicentia singulari, pluries jam dudum ad nostrum pervenit auditum, quod inter dilectos filios canonicos regulares ordinis S. Augustini congregationis Lateran. et Fr. ordinis eremitarum ejusdem B. Augustini, quoedam minus necessaria, minusque laudabilis controversia pullulare coepit, de ipsius proeclarissimi Ecclesioe doctoris Augustini habitu ac de pictura, et ordinum hujusmodi institutione, parte qualibet diversimode sentiente, ac proedicante, nec veriti sunt libros super hujusmodi levitatibus componere, eosque legere, et aliis legendos tradere, non sine scandalo et perturbatione mentium legentium et aliorum Christi fidelium; per ineptias hujusmodi, quos Deo lucrifacere deberent, per· dere festinant. Nos attendentes quod clarissimum Ecclesioe lumen Augustinum proeter episcopalis dignitatis habitum alium gestasse, aut professioni alienoe se subjecisse, aut affirmare, aut negare, ad rem non pertinet, nisi quantum contentio supervacanea aucupari nititur, ac tam enorme facinus, et periculosas contentiones de medio tollere et penitus exstirpare volentes: motu proprio, etc. Subinfert excommunicationis latae sententiae poenam in cos, qui scriptis editis, vel quovis alio modo alterutram partem defendant, a qua praeterquam in mortis articulo a solo Romano Pontifice possint absolvi. Non me latet gravissimorum theologorum Salmanticensium judicium fuisse, decretum hujusmodi, aut numquam observatum, aut jam diu per contrariam consuetudinem revocatum, nec ab iis dissensisse illustriss. cardinales S. Congregationis Indicis librorum prohibitorum; nemo tamen est, qui non videat eos solum egisse de sententia excommunicationis, quam contravenientes, minime jam incurrerent, quia non esse in viridi observantia existimarunt; quatenus locus adhuc esset id alterutram partem scribendi; de judicio autem Pontificis theologice (ut sic loquar) in libros ejusmodi lato, quo scilicet eos censuit controversiam minus necessariam continere; auctoresque non veritos esse eos libros super hujusmodi levitatibus componere, non sine scandalo et perturbatione mentium legentium, proindeque contentionem esse supervacaneam, ac tam enorme facinus et periculosas contentiones de medio tollendas: de hac, inquam, censura, et judicio summi Pontificis, nihil illi dicere potuerunt, cum hoc non ad jus, sed ad factum pertineat, de quo tamen perspicue constat, perseverante nimirum exemplo praedictarum litterarum authentico in archivo monasterii S. Mariae de Pace, ut ipse qui eas profert Pennottus fatetur.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
