# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.4.1.31-43

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, 5.4.1.31 to 5.4.1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.4.1.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.4.1.31

Marioe per dictum B. Jacobum fabricata, et Camera Angelicoe Dei genitricis de Pilari nuncupata, exstitit, colunt et vencrantur, etc. Idque historia antiqua venerabiliter inibi asservata profert, dum asserit B. Mariam apostolo Jacobo dixisse: Ecce, Jacobe fili, locus signatus, meoque nomini deputatus, in quo in mei memoriam, tua industria, mea ecclesia construatur. Ex quibus verbis Offertorium Missae proprii officii ejus festi olim compositum fuit. Confudit Pennottus columnam: ab angelis coelitus deportatam cum oratorio manibus Jacobi et discipulorum ejus constructo, qum tamen diversa esse oratio propria olim in praedicto festo cani solita manifestat; quam ad rei evidentiam hic inserere non gravabor. Omnipotens oeterne Deus, qui sacratissimam Matrem tuam inter choros angelorum super columna marmorea a te ab alto emissa, venire dum adhuc viveret, dignatus es, ut basilica de Pilari in ejus honorem a protomartyre apostolorum Jacobo, suisque sanctissimis discipulis oedificaretur; proesta, quoesumus, ut ejus meritis et intercessione, fiat impetrabile quod fida mente poscimus. Qui vivis, etc. Ubi vides columnam quidem (seu Pilare) ab alto emissam manibus scilicet angelorum deportatam; basilicam vero de Pilari, seu Columnam a D. Jacobo et discipulis constructam.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
