# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.5.4.1-28

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, 5.5.4.1 to 5.5.4.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.5.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.5.4.1

Pergunt auctores enarrare qualiter inde discedentes in Eremum Cistercii convolarunt, inibique Cisterciense coenobium construxerunt, ex quo postmodum B. praecipue Bernardo procurante reformatio ipsa in universo orbe propagata est. Minime ergo novi homines e saeculo recens educti, ordinem Cisterciensem instaurarunt, sed monachi Benedictini coenobii Molismensis, eo permoti, quod regulam quam professi fuerant tepide nimis illic hactenus observaverant. Nam viri isti(ut cap. 4 dicitur) apud Molismum positi, soepius inter se, Dei gratia aspirati, de transgressione reguloe B. Benedicti Patris monachorum lonquebantur, et contristabantur videntes se coeterosque monachos hanc regulam solemni professione servaturos promisisse, eam que minime custodisse. Et propter hoc apostolicoe sedis legati auctoritate (uti proelibavimus) ad hanc solitudinem ut professionem suam observantia S, regule adimplerent, etc. Subinferunt deinde auctores litteras apostolicas Urbani II, et Paschalis item II, Rom. Pontificum, duorum cardinalium et episcopi Cabilonensis, binasque alias praefati Hugonis legati, quibus reformatio ipsa confirmata est. Eodemque prorsus pacto conferunt historici omnes exordium nostrum, ut videre est apud Caesarium, lib. I Dialog. Miraculorum, cap. 1; Vincentium Belvacensem in Spec. Histor. lib. XXV, cap. 94 et 95; et Antoninum, ex eo ad verbum; Sigibertum, seu ejus continuatorem Robertum, ad annum 1098; et quotquot ejus ordinis exordii meminerunt: et novissime apud Aubertum Miraeum, Barnabam de Montalvo, Bernardum de Brito in Chronicis Cistercens., exactissimeque in Laurea Evangelica R. admodum P. ac celeberrimi apud Salmanticenses theologiae professoris publici Fr. Angeli Manrique, ut innumeros alios omittam. Notatione digna sunt verba Caesarii: Hoc autem proefixum teneas, nostri auctorem esse Spiritum sanctum; institutorem S. Benedictum; invocatorem vero venerabilem abbatem Robertum, Hinc inter reformatos Cistercienses et Cluniacenses orta fuit quaestio, quae frequenter inter reformatos et non reformatos ejusdem ordinis de observantia, seu transgressione regulae oriri solet, quam videre licet apud Petrum Venerab.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
