# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.5.4.29-49

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, 5.5.4.29 to 5.5.4.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.5.4.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.5.4.29

lib. III, epist. in 28 ad S. Bernardum, et lib. V, epist. 16, ad eumdem, ubi respondet ad 12, articulos regulae S. P. Benedicti, in quibus Cluniaens es deficere taxabantur a Cisterciensibus, objicitque nobis coloris habitus mutationem, quam nihilominus ex regulae praescripto licuisse facere nostri contendebant cap. 55 reg., de qua etiam quaestione agit ipse Bernardus in Apologia ad Guilielmum abbatem, ubi ordinem S. Benedicti suum pleno ore ordinem vocat. Ex his igitur videat, quaeso, R. P. Pennottus quantum deroget Cisterciensis ordinis juribus, cum ipsum a D. protoparente Benedicto minime descendere scribit. Neque est quod causetur, dum videt communiter ab auctoribus non vocari congregationem Cisterciensem, sed ordinem absolute; hoc enim non facit eum discernere ab ordine sancti Benedicti, quasi essentialiter diversum (ut scholasticis suis terminis loquar) sed accidentaliter; qua de re alibi a nobis fusius tractatum est, in speciali opusculo de propria significatione hujus vocis Ordo. Idem prorsus de aliis reformationibus ordinis sancti Benedicti sentiendum est, nam S. Romualdus, a quo Camaldulenses, S. Joannes Gualbertus, a quo Valumbrosani, et S. Silvester, a quo Silvestrini, monachi nigri erant, et ordinem suum reformare procurarunt.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
