Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § V. Jura Cisterciensis ordinis a Pennotto loesa defenduntur
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.5.6
Unproofread scanNot analysed yet
Negamus praeterea S. Malachiam fuisse canonicum regularem, cum verius sit monachum perpetuo fuisse, et quando Cisterciensibus coenobia in Hibernia fundabat, ad ipsos jam transiisse; nam et sanctus Bernardus cum habitu S. Malachiae sepultum, et e converso Malachiam cum veste Bernardi certo scimus ex ull. cap. Vitae S. Bernardi per ipsius secretarium scriptae, qui funeri ejus interfuit. Unde et a Cisterciensibus in catalogum suorum sanctorum perpetuo recensetur, et tamquam unus ex suis, quotannis solemni officio celebratur: quod tamen argumentum aliquando Pennotto visum fuit efficax ad probandum S. Herculanum fuisse regularem canonicum: quia scilicet a canonicis regul. solemni officio colitur.