# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.5.6

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § V. Jura Cisterciensis ordinis a Pennotto loesa defenduntur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.5.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.5.6

Negamus praeterea S. Malachiam fuisse canonicum regularem, cum verius sit monachum perpetuo fuisse, et quando Cisterciensibus coenobia in Hibernia fundabat, ad ipsos jam transiisse; nam et sanctus Bernardus cum habitu S. Malachiae sepultum, et e converso Malachiam cum veste Bernardi certo scimus ex ull. cap. Vitae S. Bernardi per ipsius secretarium scriptae, qui funeri ejus interfuit. Unde et a Cisterciensibus in catalogum suorum sanctorum perpetuo recensetur, et tamquam unus ex suis, quotannis solemni officio celebratur: quod tamen argumentum aliquando Pennotto visum fuit efficax ad probandum S. Herculanum fuisse regularem canonicum: quia scilicet a canonicis regul. solemni officio colitur.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
