Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § V. Jura Cisterciensis ordinis a Pennotto loesa defenduntur
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.5.9
Unproofread scanNot analysed yet
Mitto concilium Rhemense a B. Eugenio III celebratum tribui Eugenio II a Pennotto, lib. I, cap. 19, num. 1, quo sic canonicorum regularium reforma- -tio, quae inibi facta est vetustior longe esset: cum tamen acta ipsa Rhemensis concilii reluctentur, et Bernardus, qui praesens fuit, contra Gilbertum Porretanum Trinitatis unitatem defendat, de qua re agit ipse serm. 80, in Cant. ,et quotquot Eugenii, aut Bernardi acta scripserunt. Venio ad B. Joachimum, quem amicus noster immerito ac immoderate carpit.