# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.1

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VI. Defenditur B. abbas Joachimus a calumniis Pennotti et aliorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.1

Duo sunt, quae sibi ex doctrinis venerandi abbatis Pennottus officere credit, alterum dum de eremitarum ordine in suo ad expositionem Apocalypsis introductorio prophetavit: alterum dum regulares canonicos a S. Rufo institutos circa annum Domini 1100, ab coque tunc primum donatos S. Augustini regula fuisse contendit. Sic ille Joachimi sententias refert, et tam acriter impugnat, ut urbanitatis ac religiositatis metas vehementer excesserit. Quantumvis enim ita se haberet res (ut ipse refert) et abbas sanctus ab eo relata scriberet, non erant tanti momenti haec, ut ea propter S. Inquisitionis officium in ipsum fulminaret, et inaudita parte ob quorumdam male intellectum testimonium sententiam damnationis in ipsum tulerit, damnationis, inquam, aeternae mortis, et condemnationis personae a concilio generali Lateranensi. Superest (inquit lib. I, c. 41) Ut solum abbatis Joachimi testimonium expendamus, ac videamus an forte Goliath ab orco revocatus fuerit, tantas vires habens, ut unus contra viginti merito stare possit. Et post pauca, num. 2: An vero inter prophetas ipsum Joachimum censere merito possimus, referam quid de illo viri docti scribant. Hic processum conflat adductis in testes S. Antonino, cardinalibus Bellarmino et Baronio, et Alfonso de Castro, quibus utcumque auditis derisorie subinfert: Ex quibus et aliis superius dictis, videas quanti faciendus sit hic novus propheta, quem Marquez uti militem adeo strenuum producit, ut contra viginti armatos solus stare possit. Lib. vero II, cap. 2, quasi antea sibi incognitum sic Joachimum citat: Est igitur de origine canonici ordinis prima sententia cujusdam abbatis, nomine Joachim, in expositione apocalypsis, asserentis ordinem canonicorum regularium circa annum Domini 1100 initium habuisse in partibus Galliarum a quodam episcopo nomine Rufo, qui ipsis canonicis D. Augustini regulam primus tradidit, et ab illo congregatio canonicorum regularium originem traxit, quoe idcirco S. Rufi congregatio est appellata. Et post nonnulla: Hoec Joachimi sententia eo modo proesertim explicata et aucta, non unum, sed multos illos usque manifestos, et palpabiles continet errores. Enumerat vero decursu capitis ejus decem, obiter vero reverendiss. D. episcopum Antonium Massam Galesinum doctissimum sui saeculi virum, quod hac in re Joachimum secutus fuerit, eo honore prosequitur, ut dicat: Omitto Antonium Massam Galesinum qui ipsum abbatem Joachimum secutus, multas ineptias effudit, quibus animi sui venalitatem, et ingenii levitatem et ignorantiam apertissime monstravit, etc. Siccine cum viris gravissimis agere licet? At cujus manus contra omnes, manus omnium sustinere cogetur·

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
