Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VI. Defenditur B. abbas Joachimus a calumniis Pennotti et aliorum
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.11
Unproofread scanNot analysed yet
Atque, priùs fuerat quam mundo exortus in aede, Quae Marci titulo nulli toto orbe secunda est, Exstat apud Venetos longis expressus ab annis. Arnoldus Wion 2 part. Ligni vitae lib. V, cap. 89, ramo 9, multa congerit in laudem spiritus prophetici quo Joachimus floruit, citatque pro codem Leandrum Bononiensem in ejus Vita: asserit etam victoriam navalem de Turcis ad Echynadas Insulas reportatam, duce serenissimo D. Joanne Austriaco, anno salutis 1571, ante quadringentos fere annos praevisam et pronuntiatam a Joachimo, ut ex libris ejus in Apocalypsim optime intellexerunt auctores Triumphi Ecclesiae catholicae.