# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.16

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VI. Defenditur B. abbas Joachimus a calumniis Pennotti et aliorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.16

En tibi (lector candide) supra 20 testes, quos quatuor, aut quinque a Pennotto ad adversam partem adductis opponimus: inter quos non solum est notissima differentia penes numerum, sed penes notitiam ejus quod testantur; nostri siquidem oculati (ut sic dixerim) sunt, id enim scribunt, quod suismet oculis in libris Joachimi legerunt, et re ipsa adimpletum viderunt; testes vero adversae partis oculati esse nequeunt, cum id ascribant Joachimo, quod numquam scripsit. Nam Vincentius Belvac. quem S. Antoninus transcribit (proinde ex auditu est) co Joachimum taxat, quod diem mundi extremum intra duas generationes, id est, 60 annos terminandum fore praedixerit, et tamen nullibi hoc dixit affirmando, sed dubitando, ut videre est in calce Concordiae, ubi de re hac ex professo edisserit. Mirum vero esse non debet, si abbas sanctus de proximo Christi judicio subdubitanter aliquid scripsit, cum alii sanctorum Patrum brevem eidem terminum perperam praefixerint, ut de S. Notberto Praemonstratensium canonicorum auctore refert Bernardus epist. 56 qui id ab ejus ore acceperat. Stant nihilominus pro nobis Vincentius et Antoninus, dum fidem praebent nonnullis Joachimi praedictionibus, ei nimirum qua regibus Angliae et Galliae nondum adesse tempus recuperationis terrae Sanctae praedixit, et aliis.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
