# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.2.1-22

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, 5.6.2.1 to 5.6.2.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.2.1

Et quidem quod ad Joachimum spectat, manifestum est, minime scripta ejus, quae citat, a Pennotto lecta, nec quis, cujusve meriti in Ecclesia fuerit, ab eo agnitum; quandoquidem perperam omnia citantur; prophetia siquidem de ordine eremitarum non exstat in introductorio ad Apocalypsim, sed in expositione capitis XIV, ad illa verba: Et alius angelus exivit de templo, habens et ipse falcem acutam, etc. De canonicis autem a S. Rufo institutis non agit in expositione Apocalypsis, sed cap. 20 introductorii, quo videas bonum militem frena (ut vulgo dicitur) permutasse. Certe in re tanti momenti, unde honor viri unius sancti pendebat, nemo erit qui Pennottum absolvat a culpa notabilis incuriae non legendi Joachimum, cum facillimum illi esset adire sive in bibliotheca Vaticana, sive S. Petri in Monte aureo, egregie a R. P. Luca Waddingo instructa, sive Aniciana collegii Gregoriani, sive illustrissimi Domini Joan. Baptistae Coccini sacrae Rotae decani, in quibus et in aliis Urbis bibliothecis opera illius reperire liceret. Quid si Joachimus minus suis conatibus adversaretur? Quid si faveret? Parum esset doctrinam ejus usque ad coelos extollere; nemo tam acerrime spiritum abbatis prophetiae dono clarum tucretur ac Pennottus: nam et alios inferioris notae auctores sibi faventes, gratitudinis ergo vehementer honorat. Spero tamen magnum apud illum deinceps habendum esse Joachimum, ut pote qui prae caeteris clericorum causam tuetur: nihil etenim aeque in omnibus suis operibus inculcat, quam ordinem clericorum priorem fuisse ordine monachorum, id quod data opera affirmat et probat lib. II Concordiae utriusque Testamenti, tractatur cap. 5, et in introductorii ad Apocal. cap. 19. Capite autem 20 sequenti duodecim religiosorum ordines, seu congregationes totidem patriarchis, filiis Jacob accommodans, primum recenset sex clericorum congregationes sub sex filiis Liae primogenitae respectu Rachelis, significatas; ac deinde totidem monachorum et religiosorum militum sub typo filiorum Balae et Zelphae ancillarum, ac Rachelis adumbratas;

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
