# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.20.1-16

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, 5.6.20.1 to 5.6.20.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.20.1

Caeterum quantum ex lectura operum Joachimi conjicio, quorumdam sui ordinis monachorum astu, quos zelus imprudens urebat, apud Innocentium et concilium accusatus est, et verba libri de unitate Trinitatis, in alienum a mente Auctoris sensum distorta fuere: ut ita in pleno Patrum consessu erroris insimularetur: aut forsan aliquid suis libris dolo malo additum fuit. Ita certe ante nos suspicatus est Jacobus Graecus sect. 22 inquiens: An vero aliquid fuisset appositum in opere illo antequam concilio proesentaretur, Dei judicio examinandum relinquatur. Nam hoc ipsum idem Joachim proedixisse videtur, in cap. XI Hierem. ad illa verba, Ad viros Anathoth, qui quoerunt animam tuam. An autem haec vera sint, ex his quae subjiciam, judicent lectores mei. Professus ordinem Cisterciensem Joachimus in monasterio de Curatio, quod in Calabria dioec. Marturanae, ex filiatione Fossae Novae processerat, anno circiter 1130, nihilominus Florense coenobium exstruens, reformationem novam in ordinem Cisterciensem induxit, quae Florensis a capite dicta est. Hinc effectum fuit, ut quorumdam Cisterciensium odium incurrerit, qui ejus vaticinia deridebant, et scripta curiose admodum scrutabantur, occasionem accusandi illum sollicite perquirentes. Crediderim cos, aut plures corum bono animo ipsum zelasse, nec aliter inter utrosque contentionem processise, quam olim inter Chrysostomum et Epiphanium. Ut ut sit, in libro Joachimi De substantia seu unitate Trinitatis, invenerunt, quo illum duro judicio Ecclesiae supponerent; quod nimirum unitatem Trinitatis ad eum modum exponeret, quo dilectores suos unum cum Deo fieri, Christus per Joannem asseruit: seu ad cum quo tribus Juda, et tribus Benjamin, et tribus Levi unus simul populus dictae sunt: et quod adderet non posse cogitari simplicem divinam substantiam scorsum a personis (uti Petrus Lombardus visus est fecisse in I sent. dist. 3), nisi cum Sabellio et Arrio sentiendo. Detulerunt igitur causam ejusmodi ad concilium, a quo in eo sensu, quem verba ejus praetendere videbantur, liber praefatus anno Domini 1215, sententiam damnationis accepit.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
