Latin
5.6.22.1 to 5.6.22.23
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.22.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec in gratiam Baronii dicta sint, adducti a Pennotto in condemnationem Joachimi. Sed vero Alphonsus de Castro doctus alioquin vir, manifeste oculatus testis esse nequit, eum errorem quemdam abbati sancto impingat (nimirum apostolos non praedicasse Evangelium juxta spiritualem intelligentiam, sed tantum secundum litteram) et tamen asserat, eum se in illis operibus non reperisse, sed ita a Guidone carmelita de eo notari: Quare fidamus, ait, in hac parte Guidoni. Non satis demiror tanti viri judicium. Ergone tam leve negotium agebatur, tam nihili ducenda erat catholici hominis fama, ut in re quae in scriptis non constabat, fidendum potius esset uni, quem unde id sciret nesciebat, quam honori innocentis? Caeterum dubium mihi non est, perperam intellexisse Guidonem tres illos mundi status quos abbas sanctus saepe in suis scriptis inculcat, quorum primus ab Adam usque ad Christum extenditur, secundus a Christo usque ad tempora S. P. Benedicti, tertius ab eo usque ad finem mundi; et in primo vixisse homines secundum carnem; in secundo partim in carne, partim in spiritu; in tertio secundum solum spiritum. De his praecipue agit cap. 5. introduct. in Apocal. ,et ex professo lib. II Concordiae, tract. 1, a capite 5 et deinceps. Ex quo inferri videbatur usque ad S. Benedictum non vixisse homines pure secundum spiritum; quasi is primus spiritualis intelligentiae Evangelii praedicator fuerit, et non apostoli. At vero si auctores praefati attente legerent Joachimi scripta, non incidissent in tam manifestam ignorantiam: longe et enim aliud intendit, ut ipse se explicat, tum alibi, tum praecipue lib. IV Concord. cap. 3, nimirum in primo statu proecessisse solum significantia, quia omnia in figura futurorum contingebant illis: in secundo successive significantia, et significata: quae enim scripta sunt in novo Testamento, significata sunt per res prioris;