# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.23

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VI. Defenditur B. abbas Joachimus a calumniis Pennotti et aliorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.23

Quae cum ita sint, nihil est quod Joachimus demereatur ut erroris passim insimuletur: aut ei reverentia sancto viro debita non exhibeatur, quandoquidem sanctitatem vitae ipsius, Deus humilium remunerator, innumeris prope miraculis propalavit, quae justo volumine descripsit venerab. archiepiscopus Cosentinus Lucas ejusdem Joachimi discipulus, et ex co Jacobus Graecus, prior Florensis, libro de hac re edito, qui in archivo ejusdem coenobii asservatur, et ipsius exemplar in Bibliotheca Aniciana collegii Gregoriani de urbe. Videat igitur noster Pennotus quantus qualifice fuerit is quem ab inferis resurrecturum sperat; et quam belle nomen Goliath sanctis viris imponatur.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
