Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VI. Defenditur B. abbas Joachimus a calumniis Pennotti et aliorum
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.8
Unproofread scanNot analysed yet
Pandolphus Collenutius lib. IV Histor. Neapol. agens de Henrico VI imper. qui uxorem Constantiam quinquagenariam agentem gravidam admirabatur; ut ergo Henricus gravidam illam fuisse percepit, admirans, ab abbate Joachim certus fieri studuit; qui Joachim tunc temporis florebat, et spiritus prophetici fama insigniebatur. Abbas vero Constantiam ab eodem concepisse Henricum certiorem fecit; et quod erat illi paritura infantulum. cujus omnes vitae eventus, et qualiter Henricus ipse post pauca in agro Malearum prope Messanam erat moriturus, praedixit, etc.