Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo opus suum videat R. P. Pennottus eisdem vinculis irretiri, quibus Chronicon nostrum vincire vult, reliquum erit, ut mitius deinceps nobiscum agat; et credat proprio edoctus periculo haud difficile in quemvis posse librum argumenta jactari; tametsi jure ne an injuria id fiat, lectorum judicio sit relinquendum. Nunc vero ad objectiones suas responsiones nostras adhibere curabimus, quo videant omnes nihil eorum auctoritatem Chronici enervare posse.