Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quae vero in M. Maximum meditatus est Pennottus hauc habent solutionem. Quid si textus ipse vitiatus est, et pro seniore habet juniorem? Certe in auctore vetustissimo mirandum id non esset. Sed credo ibi nullum irrepsisse mendum: is enim qui tempore Dextri Junior erat Isidorus, respectu vetustioris, postea tempore M. Maximi, qui post 200 floruit annos, senior vocabatur, habito scilicet respectu ad S. Isidorum Hispalensem, qui tunc magni ab omnibus habebatur. Quare quem ille juniorem necessario vocavit, quod alium juniorem non cognovit, hic seniorem nuncupavit, cum recentiorem agnoverit. Quod vero librum Allegoriarum dicatum scribat Dexter Paulo Orosio Tarraconensi, Maximus vero assertum asserat Orosio episcopo Legionensi, contraria non sunt; sed Maximus exponit id quod Dexter minus explicaverat, nequis credat librum illum Paulo Orosio discipulo Augustini dicatum: sed alteri ejusdem nominis et patriae, qui tamen ad Legionensem sedem fuit evectus, alios siquidem eo nomine insignitos fuisse liquet testimonio Dextri ad ann. 365 et M. Maximi ad an. 602.