Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.18
Unproofread scanNot analysed yet
De voce illa, ordinis S. Benedicti, dixi modo num. 4; Pennottus vero infensus Benedictinis, quod inter utrosque super ordinum antiquitate acriter decertatum sit, immerito et gratis deprimit ordinis S. Benedicti antiquitatem, et fundationes monasteriorum in Hispania, quas usque ad annum Domini 646 violenter suspendit; quod tamen non probans, proprio marte loqui convincitur, et saltem in hac causa, cujus pars formalis est, utpote vehementer suspectus, audiendus non est. Sed quid si S. Vincentius Legionensis circa annum Domini 544 Italiam contendens, habitum de manu S. P. Benedicti induit, qui auctore ipso Pennotto ab anno 525 monachos congregare coeperat, inde in patriam remeavit, ubi anno 546 sub Richillane rege Suevo haeretico martyrium passus est?