# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.2

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.7.2

In primis quidquid de conservatione, et inventione ipsius hactenus a diversis dictum est, ex eodem principio nascitur, discreparunt siquidem inter se ex opinione vulgi, quae pro diversitate locorum diversa esse solet, non ex vera notitia, quam ipsi haberent. Quod dico propter P. Joannem Calderon, qui ea quae de Chronico reperto ab archiepiscopo Braccarensi scripsit, ex opinione vulgi posuit, non ex relatione P. Hieronymi de la Higuera aut P. Thomae de Torralba, quibus inventio debetur. Neque huic opponitur quod dicitur repertum prius esse ab Euthrando, et aliquando quoddam ejus exemplum apud Sislam fuisse: utrumque siquidem verum esse probavimus in priori parte nostrae praefationis, quo lectores amando. Discrepantia codicum inde ortum habuit, quod P. Higuera cum requireretur a multis, et nequiret cunctis integrum Chronicon, quod adhuc excusum non erat, communicare, diversas pro diversitate petitionum clausulas seu abbreviationes exscripsit. Sic episcopo Tudensi, utpote Benedictino, ea solum misit, quae ad ordinem S. P. Benedicti, aut sanctos episcopatus Tudensis pertinere videbantur, ut ipse Prudentius de Sandoval affirmat in lib. de Ecclesia Tudensi. Sic illustrissimo archiepiscopo Braccarensi professione Augustiniano, res sui archiepiscopatus et ordinis transmisit, quod affirmat Losada. Sic aliis multis pro diversitate provinciarum satisfecit; ex quibus abbreviationibus varia exempla facta fuerunt: haud dubium novis semper erratis scatentia, quorum alterum procul dubio fuit episcopi Segorbiensis. M. Joannes Marquez non integro Chronico usus est, sed abbreviatione quadam: Murillus integram exemplar nactus est ab ipso P. Higuera, quod tamen corrupte admodum Caesaraugustae impressum fuit, et idcirco oportuit illud ad alia applicatum corrigere, uti ego feci conferens ipsum cum exemplari Toleti exsistente in bibliotheca comitis de Mora, opera P. Higuerae ad fidem sui correctum, et collationatum; et aliud quod exstat in bibliotheca regia S. Laurentii in Excuriali, atque huic sic correcto, quod nunc profero, integram fidem adhibendam late probavi in Chronici defensione praeliminari. Quod a Magdeburgensibus vitiatum asseritur, haud mihi facile persuadeo, cum nihil quod haeresim sapiat, aut errores suos quoquo modo juvare queat, in toto codice reperiatur, nisi quis velit quasdam transcriptiones, seu etiam replicationes sententiarum, quas in eo reperiri suis locis ostendimus, haereticis illis tribuere, uti P. Higuera existimavit, eo motus quod sciret a Magdeburgensibus libros et bibliothecas vitiatos; sed id Dextro quoque certo contigisse nesciebat. Certe si corrumpendum ab haereticis erat Chronicon, haereses illorum non effugeret.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
