Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.21
Unproofread scanNot analysed yet
Scrupulose admodum abnuit culicem deglutire, qui in rebus suis camelum devorare non renuit. Erat Athanagildus quidem Arianorum faece infectus, sed sanctitatem monachorum reverebatur; ea est enim sanctitatis vis, ut a paganis quoque et orthodoxae fidei adversariis extorqueat amorem et reverentiam. Sed vero Athanagildus non ita errori suo adhaerebat, ut dubius forsan de religione multum non adhaereret catholicae: quin immo interius catholicis consentire dicebatur. Nec mirum cum monachorum monasteria aedificaret aut restauraret, ut Syslam restaurasse dicitur. De nomine autem ejus coenobii non multum curo, nam potuit in honorem multorum simul sanctorum aedificari, quod in aliis videmus: aut alterum nomen, cum aedificatum est, alterum in reaedificatione sortiri potuit.