# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.23

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.7.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.7.23

Hinc potius robur accipit sententia card. Bellarmini, quae canonicis ipsis regularibus placet, id est, Simoni Uverlino praeposito Sanctae Mariae in Diessen, quem sequitur Bernardus Vindingus, non enim regula scripta, sed viva voce, et exemplo monachos seu canonicos suos Doctor sanctissimus edocuit: ut caeteris prisco tempore Patribus moris fuit. Aut dent nobis apud ipsum Augustinum, aut Possidium in catalogis operum ejus studiosissime elaboratis, vel levem regulae scriptae mentionem: quod argumentum evidenter convincit Augustinum nullam scripsisse regulam discipulis suis: saltem ex sententia Pennotti, ut supra notavimus §. 4, n. 5 hujus apologicae responsionis; et inde est quod D. Ildefonsus, ac caeteri, qui de Donato agunt (M. Maximum excipio) regulae Augustinianae a se in Hispanias inductae non meminerint. Maximus vero nomine re gulae S. Augustini non quidem scripturam aliquam intelligit, sed modum, normamque vivendi viva voce ab Augustino suis traditam, quae sane pro temporis fervore, rigorosa admodum esse credenda est: et idcirco mitigari postmodum potuit a S. Donato, ut frigidiori regioni, qualis est Hispania, respectu Africae, adaptaretur. Regula vero quae nunc prae manibus est, ex epistola 109 extracta videtur, in qua variato sexu continetur ad verbum; estque quaedam instructio vitae sanctimonialium, quam illis occasione sumpta a controversia, quam cum praeposita habebant, praefigere studuit; unde nihil in ea de presbyteris, elericis, aut praedicatoribus agitur; et si de uno presbytero mentio fit, is ipse convincit regulam feminis fuisse conscriptam; nam praecipitur plus obediendum esse presbytero, qui omnium curam gerit, quam praeposito: quod in viris locum non habet; cum praeposito prae omnibus obediendum sit: bene autem in feminis, quibus unus praeficitur presbyter, prae regulari praeposito obediendus. Aut monstrent quis umquam fuit ille presbyter canonicis aut eremitis supra regularem praepositum eis datus? Quod si quem finxerint, ostendant unde id promant, nam sine auctore audiendi non sunt. Hinc est quod regula ex epistola confecta mitissima sit, utpote feminis fragilibus data; et forsan quae non continebat universam regularium actionum institutionem, nimirum epistolari tractationi minus accommodam. Quod additur de Servitano monasterio facile solvitur, si dicamus duo fuisse ejusdem nominis tunc temporis in Hispania, alterum ad praescriptum D. Augustini, alterum sub regula D. Benedicti militans; nec mirum, cum aevo illo usitatissimo vocabulo universi monachi Servi Dei nuncuparentur. Nisi mavis coenobium a S. Donato fundatum anno Domini 575 post aliquot annos regulae S. Benedicti se subdidisse, sub qua reperitur abbas Servitanus anno Christi 590, quod satis verisimile est, cum olim nemo ex monachis diversitatem ordinum affectaret, sed perfectionis facilius invenire viam.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
