Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.26
Unproofread scanNot analysed yet
Contra Eutrandum non affertur, quod nos premat; quandoquidem non asserimus Antipodosim suam ipsum adhuc diaconum elaborasse, nec in exsilio: nihil horum in epistola continuationis ejus deducitur. Cum vero asserit produxisse Antipodosim usque ad aeram 963, aeram cum anno confundit, uti multos suorum temporum fecisse erudite notavit Ambrosius Morales in suis Antiquitatibus Hispaniae. Porro Bonisus Toletanus antistes, cujus Eutrandus subdiaconus fuit, non est ejus nominis primus, qui anno Domini 863 electus fuit, sed tertius electus Toleti anno 946, quod expresse notavit Julianus in Chron. eo anno, inquiens: Electus erat autem Bonisus tertius; sub hoc fuit subdiaconus Eutrandus, vel Luitprandus Ticinensis, historiarum scriptor haud ignobilis, et pariter poeta excellent. Ejus vero Chronicon non potuit Calderon cudere, utpote ad cujus manus non pervenerat, sed epistola nuda; nec enim P. Hieronymus de la Higuera Morillo Eutrandum communicaverat, a quo P. Calderon Dextrum et Maximum accepit, non quia spuria judicarentur ab illo, sed quia taedio plenum erat tot exempla manu sua exarare, quot a diversis amicis seu doctis viris quotidie ab eo exigebantur. Frusta varia communicavit multis pro cujusvis indigentia: uti Sandovalio episcopo Tudensi, Gasparo Machado, et aliis; Patri vero Gabrieli Vasquez epistolam Eutrandi dedit, quod multum ad favorem Elipandi Toletani archiepiscopi conduceret in quaestione de Filiatione Christi ad 3. p. D. Thomae tom. I, unde, ut credo, eam quidam sumpsere ad favorem Chronici Dextri.