# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.27

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.7.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.7.27

Reliquum est, ut verbis Bernardi mei finem imponam huic tractatui, quibus ipse apologeticam epistolam ad abbatem de Praemonstrato scriptam clausit: quae inter suas est 252: Cum hoec ita se habeant, non est quod de nobis queri debeatis, cum justius nos de vobis, ut apparet, queri possimus. Reliquum est, ut diligentes vos diligatis, proesertim solliciti servare unitalem spiritus in vinculo pacis. Ego autem (Pater) quidquid faciatis, decrevi semper diligere vos, etiam non dilectus (Ephes. IV). Occasiones quoerat, qui vult recedere ab amico; mihi studii est et erit, nec cuiquam amicorum justam in me disessionis causam dare, nec serutari in alio, quod hoc qidem fictoe, illud vero neglectoe amicitioe sit. Et quia ecundum prophetam (Isai. XLI), Glutino bonum est; soeere, vel potius abrumpere vos poteritis, sed non me. Adhoerebo vobis etsi nolitis; adhoerebo etsi nolim ipse: quandoquidem si insipiens fui, vos me coegistis, cujus scilicet maceriam etiam admoniti abrumpere conati estis.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
