# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.4

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.7.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.7.4

Porro S. Petronillam vere B. principis apostolorum ex matrimonio filiam fuisse, multorum testimoniis suo loco probatum a nobis est, ubi Baronii objectis satisfecimus. Neque nobis (ut Pennottus existimat) D. Aug. lib. contra Adimantum, contradicit, nam tametsi cap. illo 17 historiam de Petri filia a paralysi sanata, et de filia hortulani ad precem ipsius mortua, ex apocryphis desumi videatur asserere: non tamen asserit esse apocryphum, Petrum apostolum habuisse filiam, sed quod illa ejus precibus sana facta sit. Et nihilominus nota apocryphorum ea omnia comprehendere videtur, quae in sacris litteris minime narrantur. Apocryphum siquidem illud dicitur, quod authenticum non est. En verba Augusti: Hoc illi Manichaei magna coecitate vituperant (nimirum miracula divinitus facta) cum in apocryphis pro magno legant, et illud quod de Apostolo Thoma commemoravi, et ipsius Petri filiam paralyticam sanam factam precibus patris, et hortulani filiam ad precem ipsius Petri esse mortuam: et respondent quod hoec eis expediebat, ut et illa solveretur paralysi et illa moreretur: tamen ad precem Apostoli factum esse non negant. Haec August. Sed non ad rem, ut vides; non enim negat tales fuisse personas, sed ea miracula esse authentica.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
