Latin
Section 2
Flavius Lucius Dexter, Chronicon Omnimodae Historiae 2.263
Unproofread scanNot analysed yet
S. Celerina in Lusitania, abneptis L. Pompeii Celerini, quae exceptis in Portu Senensi 1014 S. Torpetis sub Nerone martyris sacris reliquiis, fuit egregia Christi martyr. . . . . A. C. 268. Calydonio [Al. Caledonio, seu Caldonio] Bracarensi, ad quen scribit S. Cyprianus, A. R. 1019. succedit Narcissus. Gallienus imperator corruptissimus exstitit: quo imperante, Germani Ravennam usque pervenerunt. Germani, vastatis Galliis, in Italiam iterum venerunt. Tarraconae in Hispania sancti Christi martyres Eulogius ejus urbis civis, Fructuosus civis et episcopus, et Augurius una pro Christi nomine martyrium passi sunt. A. C. 268. In imperio Gallienum praecessit Valerianus, hunc Decius, Decium Philippi, pater et A. R. 1019. filius primi christiani Caesares: hi Gordianum, Gordianus Balbinum, Balbinus Maximinum, Maximinus Alexandrum. hunc Macrinus, hunc Caracalla, Caracallam Aurelius, Aurelium Severus, Severum in imperio praecessit Antoninus. Uxamae Barchae in Autrigonibus Hispaniae populis, S. Fortanus insignis Christi martyr, et 28 cum eo. Ambratiae in Lusitania S. Epitecti [Vel Epictriti] ejusdem civitatis civis et pontificis, et martyris Christi florea memoria. A. C. 268. Init sedem Ilerdensem S. Licerius vir sanctissimus, ad quem misit litteras Paulatus A. R. 1019. episcopus Toletanus. S. Marinus [Fort. Marcellus], Hispanus natione, patitur Caesareae Mauritanae. Carthagine in Hispania sub Gallieno, et Valeriano imperatoribus Heraclius et Zosimus insignes fiunt pro Christo martyres.