Latin
3.2.32 to 3.2.48
Flavius Lucius Dexter, Chronicon Omnimodae Historiae 3.2.32-48
Unproofread scanNot analysed yet
atque in eo accidisse Christi nativitate certum erit: totidem siquidem consulatus, nec plus, nec minus, inter hos et illos Coss. reperiuntur. Loquimur vero de Ordinariis, qui quolibet ineunte anno eligebantur, non de Suffectis, qui scilicet in locum aliorum infra annum sufficiebatur, in ea dumtaxat anni parte, quae deerat, gubernaturi. Hoc etiam ex olympiadum supputatione, quae potissima inter Graecos erat, deducitur, annus siquidem XV Tiberii, Eusebio teste lib. II de Praepar. Evang. cap. 3, fuit quartus et ultimus Olympiadis CCI; ab hoc vero usque ad secundum Olympiadis CXCIV quo Lentulus et Messala consulatum inierunt, indusive intersunt septem integrae olympiades, quae cum quaelibel sit quadriennia, viginti octo annos conficiunt; quibus si addas duos alios Olympiadis CXCIV, ascendent ad XXX annos quos inquirimus: et consequenter asseremus Christum Dominum baptizatum initio anni quarti Olympiadis CCI, et natum in fine secundi olympiadis CXCIV, nimirum in ultimo mense anni, et in extremis ipsius diebus, id est 25 Decembris, Lentulo ei Messala coss. Caeterum omnimoda hujus veritatis dilucidatio deducenda est ex vero sensu illorum verborum S. Evangelistae, Erat Jesus incipiens, quasi annorum XXX, aut enim sensum reddunt, fere explevisse jam XXX paulo minus, aut incepisse dumtaxat XXX, aut explesse XXX et incepisse XXXI. Nam in primo sensu nativitas incidisse dicenda est in consulatum Augusti XIII et Sylvani, in sequenti in consulatum Sabini et Rufini et in ultimo tandem in consulatum Lentuli et Messalae; sed quoniam ea verba Lucae inferius ad annum Christi XXXI examinanda nobis ad unguem sunt, ne actum iterum agamus, illuc lectorem remittimus: interim affirmantes, multo caeteris certiorem esse postremum. Mira proinde assertio Dextri judicari debet, qui ortum Domini Jesu sub Lentulo et Messala coss. annotavit. Verum ex Dextro potius stabiliri debet Cassiodorus, quem laudat, et amplectitur Baronius, quam ex Cassiodoro Dexter, utpote qui per 60 et amplius annos illum superavit: floruit namque Cassiodorus anno Domini 500.