Latin
3.24.1908 to 3.24.1924
Flavius Lucius Dexter, Chronicon Omnimodae Historiae 3.24.1908-1924
Unproofread scanNot analysed yet
Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum jura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedes regionum, tu locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, officiay causas aperuisti. Ut sciant vero Toletani, Hispalenses, caeterarumque urbium civesrquibus hi sancti praefuerunt, patronos suos honorare, ne pigeat eos attendere, qnanta reverentia Graeci hactenus in suo menologio nostros martyres celebrarunt. In Martyrologio Romano deficil nomen S. Pii episcopi et martyris Hispalensis, cujus nihilominus cum caeteris sociis meminit Pelagius Ovetensis, et Hugo Portugallensis, quorum mentionem fecimus in superioribus, et ante eos S. Caledonius Bracarensis in Vita S. Petri Ratensis. Quod dicitur, occisos fuisse dum ad Concilium convenirent, inde satis aperte deducitur, quod decem simul episcopi martyrio affecti sunt: non enim videtur aliter fieri potuisse tota distantes Hispania simul necatos, nisi ad Concilium convenirent. Locus etiam Concilii indicat tempus saevissimae persecutionis; ea siquidem in causa fuit, ut ad locum re- …otissi…um, et ad Peninsulam ipsam secesserint, quo nimirum securiores effecti tranquillitati et profectui afflictae Ecclesiae Hispanae prospicerent. Sed divina providentia factum est, ut corona eos martyrii, ubi ipsam ad tempus declinare videbantur, re· perierit. Alotum Neronis judicem, sub quo hi sancti martyres passi sunt, suspicatus sum fuisse Aulum illum cognomento Cecinam, quaestorem Baeticae sub Nerone, de quo agit Cornelius Tacitus, et ex eo Morales lib. IX Hist. cap. 17 et 20, quique unus ex primis fuit qui apud Carthaginem novam, Galbam contra Neronem inthronizarunt. Facile autem fuit ut pro Aulo sive Aulone legeret quis Alotum, seu Aulotum. Josephus in Vita sua agit de Alituro, qui fuit Neroni charus, sed hic erat Judaeus genere, et Mimorum auctor, non quaestor aut judex, nec ostendi potest Hispanias adiisse. Attamen procul dubio fuit A lotus (sive Halotus) alter ex spadonibus Claudii Caesaris, qui ei, monente Agrippina, venenum, ut Nero imperitaret, propinavit;