# Chronicon Omnimodae Historiae 3.3

Flavius Lucius Dexter, Chronicon Omnimodae Historiae, Incipit Chronicon. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicon-omnimodae-historiae/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicon-omnimodae-historiae/3.3

Christus Dominus. Cum haec omnia abunde testata suis scriptis sancti Evangelistae reliquerint, non est cur immoremur in eis. Solum occurrit quod Eusebius in Chronico notavit, ethnicos et auctores istius magnae, eclipsis solis mentionem fecisse. Audi Eusebium loquentem. In aliis ethnicorum commentariis haec ad verbum scripta reperi. Solis facta defectio, et tenebrae super universam terram. Bithynia terraemotu concussa, et in urbe Nicaena aedes plurimae corruerunt. Adducit deinde testimonium Phlegontis, Adriani imperatoris liberti et historiographi: Scripsit vero super his et Phlegon, qui olympiadarum egregius supputator est, in XIV libro ita dicens: Quarto autem anno 201 olympiadis (qui sane fuit annus ipse redemptionis humanae) magna et excellens inter omnes quae ante eam acciderant defectio solis est facta; Dies hora sexta (hac Christus, in crucem ascendit) ita in tenebrosam noctem versus, ut stellae in coelo visae sint; terraeque motus in Bithynia Nicaenae urbis multas aedes subvertit. Porro Apolophanes philosophus, et Dionysius Areopagita, Heliopoli studiorum tunc temporis gratia degentes, in ea eclipsi tria notarunt supra naturae vires contigisse. Primo quod tempore plenilunii facta; 2° quod ab oriente in occidentem, contra morem caeterarum, et dispositionem naturae; 3° quod trium interstitio horarum luna densissimis solem caliginibus obduxerit. Cujus rei testimonium protulit idem D. Dionysius cum ad Polycarpum, et cum ad ipsum Apolophanem litteras dedit. His autem commotus, et in stuporem versus: Aut Deus naturae (inquit) patitur, aut mundi machina dissolvitur. Et Apolophanes: Hae, o bone Dionysi, divinarum vicissitudines sunt rerum. Carebat certe Dionysio Orosius, dum lib. VII, cap. 4, aliter defectum illum solis accidisse refert, inquiens: Usque adeo autem lumini solis, neque nubes obstitisse manifestum est, ut 14 eadem die, lunam, tota coeli regione interjecta, longissime a conspectu solis abfuisse referatur. Sed ex oculatis testibus corrigendus venit. De Phlegontis testimonio plura Josephus Scaliger in Notis ad Chron. Eusebii.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicon Omnimodae Historiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp582/tmp582/tmp582.tmp582.opp-lat1.xml.
