Latin
Incipit Chronicon
Flavius Lucius Dexter, Chronicon Omnimodae Historiae 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vigesima septima die Martii sub Auroram. Hoc loco non est cur immoremur, cum certum constansque sit, quidquid de resurrectione Domini a Dextro dicitur: cum enim mors ejus 25 Martii acciderit, consequens est ut resurrectio in 27 incidisse dicatur; idque sub aurora, spoliatis prius infernis locis, quibus antiqui Patres sanctitate licet praestantes, detinebantur, ob communis peccati vinculum. Vide quae de hora resurrectionis erudite notavit Baronius to. I.