Latin
§ 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quod olim scriptis Magni Areopagitae Dionysii accidit, quae cum diu latuissent, tandem inventa et in lucem data magno fuerunt Ecclesiae catholicae adjumento, id quoque ejusmodi L. Dextri Barcinonensis Chronicis accidit; quae quidem ante mille et ducentos annos scripta, post multa saecula in vulgus emissa sunt, ingenti etiam cum fructu (ut speramus) Ecclesiasticae historiae. Caeterum quemadmodum iliis olim contradictum fuit a nonnullis, quod praeter omnium exspectationem quaedam affirmarim; ita pariter et in his, quibusdam scrupuli orti sunt, quos nunc operae pretium erit sedare; ne forsan lector eis absterritus, fidem quam jure promeretur, auctori tanto deneget. Utinam autem Dextro daretur alter Theodorus, quali Dionysius fruitus est, facilius siquidem apud omnes honore merito donaretur; sed co nihilominus deficiente, si non auctoritate elucidatoris, ratione tamen (qua sola impraesentiarum periculum facere volumus) vires suppeditante, non dubitamus voti compotes evadere; multa enim et magna sunt, quae id ipsum convincant, de quibus nunc disserendum a nobis est.