# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.13

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], § 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.13

Cataniae passa est sub hujus patre L. Quintiano fortissima virgo S. Agatha, passa cum Helena vidua, in persecutione Diocletiani. Nihil hoc loco depravatius: sic enim lectos multa absurda complectitur; videlicet, quod sancta Agatha passa sit in persecutione Diocletiani, quae tamen sub Decio ante 50 annos martyrio coronata fuerat: et quod sancta Helena vidua non in Hispania, sed Cataniae passa sit, sociaque in agone fuerit sanctae Agathae, quae tamen, ut omnes scriptores concorditer fatentur, socia fuit S. Centollae Hispanae virginis; quod etiam in Romano martyrologio asseritur die 13 Augusti: et quod S. Centolla martyrio coronata non sit: ut demus litteram illam C. in fine prioris clausulae nullum reddere sensum: et tamen ita legi debet, ut ex utraque una solum periodus constituatur, et C. non sit littera, sed signum parenthesis, qua totum illud, Cataniae passa est sub hujus patre L. Quintiano fortissima virgo S. Λgatha, claudendum est; et sic Helena cum Centolla jungitur, et utraque martyrio coronata asseritur sub Diocletiano, non vero sancta Agatha, in hunc modum: Seori in Cantabria S. Centolla, civis Toletana, consulis L. Ragonis Quintiani filia (Cataniae passa est sub hujus patre L. Quintiano fortissima virgo sancta Agatha), passa cum Helena vidua, in persecutione Diocletiani. Cujus sensus facilis est et perspicuus. Certe tantus error committi non potuit nisi ab ignarissimo amanuensi, vel immoderatius de se praesumente; qui dum vicinas sententias ab alicujus urbis nomine incipere observavit, credidit etiam a Catania sententiam incipere, et sicut legebat, Tarracone coronae sanctorum martyrum. Carthagine S. Concessa. In civitate Soliensi S. Marcellus. Seori S. Centolla; et innumera hujusmodi; ita quoque credidit dicendum fuisse, Cataniae passa est S. Agatha: non advertens praecedentem sententiam dimidiatam relinqui.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
