# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.16

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], § 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.16

Redeo ad ipsam praefationem, seu dedicatoriam epistolam, quae ad Paulum Orosium scripta legitur. Quis tam hebes, ut non videat, cum qui vellet Chronicon Dextri tingere, D. Hieronymo opus omnimodis dicaturum? unde, quaeso, aut quare Orosius ei in mentem veniret, et Hieronymum, cui Chronicon dicatum legebat (apud ipsum lib. de Scrip. Eccles.) renueret? et quonam pacto Chronicon ultra annum 14 imperii Theodosii principis produceret, cum legeret apud eumdem Hieronymum librum de Scriptor. scriptum a se 14 Theodosii anno? nunc vero Dextri Chronicon multos inde annos excedit, id est, ab anno Christi 393, qui fuit 14. Theodosii, usque ad 13 Theodosii Junioris consulatum, et Christi Domini 430. Nemo certe a Hieronymi testimonio, vel latum unguem discederet, cum nihil fere aliud apud vulgatos auctores de Dextro scriptum reperiretur, quod sequi quasi coeleste sidus oporteret. Cum ergo valde ab scopo proposito, quem absque dubio quisque recentior sequeretur, longe auctor discedat, consequens est, ut recentioris esse figmentum omnimodis inficiemur, et suo auctori germano restituamus opus.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
