# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.2.1-13

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], 1.2.1 to 1.2.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.2.1

Principio nemo est qui abnuat, magni ponderis esse oportere Chronici hujus auctoritatem, si semel de auctore constet, esse Dextrum illum nimirum qui suam omnimodam Historiam Hieronymo nuncupavit: eum siquidem Doctor sanctissimus saepius vehementer laudat, et multum ei defert, uti ex ejus Vita liquet superius a nobis exarata. Tota igitur causa nostra in hoc versatur, ut ostendamus, praesens opus legitimum mentis suae partum fuisse. Qua in re quidquid de aliis sit, ii certe, quorum beneficio ad manus nostra Chronica ista pervenere, tanta pollent auctoritate, tanta veritatis sinceritate, ut de re ipsa rullus relinquatur locus dubitandi. Hi sunt RR. patres Thomas de Torralba, et Hieronymus de la Higuera, Societatis Jesu presbyteri, eruditione conspicui; c quibus Thomas, dum in Germania versaretur, Deo auspice, incidit Wormaciae in codicem pervetustum membraneum, manuscriptum, in quo charactere Gothico exarata erant Chronica Dextri et M. Maximi, tantopere a viris eruditis desiderata. Erat tunc forsan codex ille in manu docti cujusdam civis Wormaciensis, qui ingenue fassus fuit, se eum e Fuldensi monachorum celeberrima bibliotheca accepisse, et pro veneranda antiquitatis historia in co contenta, plurimi habere (errant qui existimant in coenobio Fuldensi exscriptum fuisse codicem, et in ejus adhuc bibliotheca permanere, cum tamen Torralba solum asseruerit, quod codex autographus, Fuldensium fuerat). Cum vero nec dono, nec pretio, pater Thomas originalem codicem ab ipso extorquere nequiret, copiam illius ut minimum extrahere obtinuit; quam illico in Hispaniam misit ad P. Hieronymum de la Higuera, cum litteris datis Wormatiae anno Domini 1594. Litterae ipsae et copia Chronici e Germania missae, a fide dignissimis viris saepius visae et lectae sunt: et ego super re hac conveni Toleti P. Franciscum Portocarrero ejusdem Societatis presbyterum, a quo audivi, vidisse se ac legisse propriis oculis Chronicon et epistolam P.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
