# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.3

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], § 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.3

Subdubitant nihilominus nonnulli, eo quod nihil de his Chronicis auditum hactenus esset in Hispania, et a nemine antiquorum citarentur cum tamen inibi potius quam in Germania, aliisve externis provinciis, utpote m ea scripta, et elaborat… servari debuissent, et ab eruditis Hispanis legi, et publicari. Sed vellera ego, ut aliis multis Hispanorum antiquorum libris haec ipsa objicerent, qui extra Hispaniam inventi typis dati sunt in bibliotheca Vet. PP. Sit in exemplum Chronicon Idatii, quod ab Hispania perierat, et tamen ab Henrico Canisio primum in Germania inventum, excusum fuit, deinde in Gallia a Josepho Scaligero, demum Parisiis multo locupletius a P. Jacobo Sirmondo societatis Jesu. Notarim obiter in hoc anctore, quod ut fidem codici suo conciliaret, sufficere credidit, dicere: Nuper Romae vulgari coeptum est, ex antiquo videlicet codice nostro, quem qui Romanam editionem curavit, quia Parisiis esse audierat, Parisiensem appellavit; nos Metensem potius dicturi eramus, quod Metis olim exscriptum arbitremur; inde certe ad nos ex monasterio non ignobili, nec obscuro pervenerit. Quanto majori, quaeso, auctoritate Dextri Chronicon evulgatur, quod non solum ex codice, urbe, et coenobio non obscuro, nec ignobili exscriptum arbitramur, sed de his omnibus certa nomina, et probatos testes praebemus? Verum (ad rem) quod in Hispania Chronica ista modo non repertantur, parum referi, eum Sarracenicae cladis tempore compertum sit, Catholicos libros suos in alia transtulisse loca, quo secura a barbarica rabie redderentur, eo sane modo quo de S. Donato legimus apud Ildefonsum lib. de Scriptoribus Eccles. tempore persecutionis Wandalicae in Hispaniam multam librorum supellectilem navigio impositam adduxisse. Sic et codex noster ad Germaniae partes cum aliis libris translatus fuit: ejusque rei simul cun ipso inventum est perspicuum testimonium, epistola videlicet Euthrandi ad Regimundum Iliberritanum episcopum, ad cujus calcem haec scribit: Gratulor mihi, quod cum Toleto, ubi sub sanctissimo praesule Toletano Bonito subdiaconus fui, in Italiam proficiscerer (id accidit circa annum Domini 940, quo tempore major Hispaniae pars sub Agarenorum jugo gemebat), aliquos historiae libros mecum asportavi, quos et in hac bibliotheca reperi (loquitur de Fuldensi) jussu, ut credo, S. Caroli Magni ex Hispania allatos, quos illi obtulerat sanctissimus Elipandus archiepiscopus Toletanus. Idem scribit Julianus Petri in epistola ad abbatem Fuldensem: Allati (ait) sunt multi hinc (Toleto) ad vos libri, per Gumesindum archidiaconum, et Lupum Figueram Mozarabum, virum primarium, oratores Elipandi archiepiscopi Toletani. Porro haec epistola cum Chronico ipsius Juliani erat apud D. Antonium Augustinum archiepiscopum Tarraconensem; ipse vero Ticini eam acceperat, ut viri magnae auctoritatis testantur, ejusque et Chronici exemplum egi ego Toleti in bibliotheca domini comitis de Mora. Ut interim sileam Sarracenos non solum in Christianos, sed iri eorum etiam libros movisse persecutionem, quod ft. Eulogius scribit in Memoriali, quo tempore libros omnes oportuit vel abscondere, vel foras ut i…ttere et du…ium non est multos persecutionis rabie periisse.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
