# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.6

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], § 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.6

Et ut propius accedamus, viri fide dignissimi asseverant, Chronicorum Dextri exemplum ante annos 200 fuisse apud D. Petrum Pecha Gienensem antistitem, cujus dono illud diu possedere R. R. patres Hieronymiani monasterii Cyssae prope Toletum consistentis, in eoque constitisse, quousque inter alios codices librario cuidam venditum fuit, a quo tandem pretio decem. ducatorem emit ipsum Joannes de Vergara Toletanus canonicus, qui ante non multos annos mortuus est: liber vero in ejus morte disperiti. Ita prorsus asseveranter affirmant P. Porto Carrero, et verbotenus mihi facto, et scripto in Vita S. Ildefonsi, Escolanus in histor. Valentiae lib. II, cap, 1, Dec. 1, Losada in relatione praedicta, Carrillus in Vitae S. Valerii Caesaraug. episcopi, et alii.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
