Latin
§ 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
Et quid moror? Dominus Laurentius de Padilla archidiaconus de Ronda, et Caroli V imp. historiographus, Dextri Chronico in multis locis operis sui de Sanetis Hispaniae usus est (idemque dicendum existimo de Ferdinando Perezio Guzmano, in Valerio suo historiarum), quando quidem multorum sanctorum meminit, quorum patrium solum a Dextro mutuasse perspicuum est, verbi causa: Sanctos martyres, Honorium, Eutychium, et Stephanum Astae in Hispania pro fidei testimonio occubuisse, nemo praeter Dextrum affirmarat; id tamen Padilla affirmat, a quo Morales, et caeteri moderni acceperunt, quos Baronius refert die 21 Novembris. Similiter dicendum de S. Fide virgine Agenni, in Galia passa, quam omnes Gallam ante Padillam existimabant; et ignorabant sociam habuisse in agone et corona S. Sabinam, Hispanam pariter virginem; utrumque tamen a Dextro acceptum fuit. Idem de aliis sanctis reperitur.