# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.8.1-13

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], 1.8.1 to 1.8.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/1.8.1

Sed demus gratis hac omnia omnimodae Historiae Dextri auctoritatem stabilientia deesse nobis argumenta; Historia nihilominus ipsa et qua in ea continentur abunde satis germanam esse convincunt. Res In ea contentae sinceritatem et antiquitatem auctoris redolent, gravitate et perspieuitate plenae sunt, nihil non dignum memoria, nihil vulgare, rarissima multa, et hactenus inaudita; quae omnia auctoris nondum evulgati argumenta sunt: stylus purissima eloquentia pro captu materiae plenus ut decebat aevi eloquentissimi Palatinum hominem, et civem nobilem, Romanorumque imperatorum in praefectura praetorii ministrum, D. Hieronymi familiarem, et praeclare ab eo laudatum. Indeque argumentum in favorem M. Maximi, et Euthrandi, ac Juliani desumi potest, quo enim a vetustate plus defecerunt, eo pariter passu puritas ac splendor Latini idiomatis in eis deficit; multo enim ab eloquentia Dextri distat Maximus, et paulo adhuc amplius caeteri, quo tenore certum est sensim eloquentiam Latinam defecisse, ut, collatis inter se auctoribus utriusque saeculi, quivis facile judicabit. Quod si ejusmodi Chronica diversorum auctorum spuria essent et supposita, et ab uno aliquo veteratore conficta, fieri nequiret ut, quandoque suimet oblitus, gradus ipsos eloquentiae divisim praedictis auctoribus debitos, non misceret: et si (quod in Dextri Chronico comprobatur ) eloquentia praeditus erat, impossibile fuisset, toto Maximi, et Euthrandi Chronico perseveranti tenacitate sensim ab ea deficere, Multa quoque in praesenti Historia Dextri referuntur, quae aliunde sciri nequiverunt, ut Commentarios nostros intuenti perspicue demonstrabitur; nunc duo aut tria illorum in exemplum adducere solis sit. Anno Do …ini 57 de nonnullis S. Jacobi apostoli discipulis asseritur Iliberri sub judice Aloto, Neronis ministro, flammis exustos fuisse pro confessione nominis Christi Jesu, loquitur vero de SS. Caecilio, Ctesiphonte, Iscio et aliis: quorum martyrii forma, Videlicet, quod per ignem consummati fuerint, omnibus ignota erat, quinimmo et martyrium ipsum sub lite;

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
