# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.11

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], § II. Nihil esse quod hujus Chronici auctoritatem enervare queat. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.11

Neutrum tamen argumentum convincit intentum; quod enim nonnulla in his reperiantur fortasse recentiora, quam Dexter sit, non illico totum opus apocryphum esse convincitur; cum enim per multas diversorum saeculorum manus tractum sit, fieri non potest, quin ab aliquo ad marginem additum ci fuerit, majoris explicationis gratia; quod postmodum in textum ipsum ab aliis inductum nonnihil confusionis pariat: quamquam id quoque a multis retro annis additum esse ab Euthrando, vel Juliano, ut minimum, aliquove perdocto Fuldensi monacho, inde suadetur, quod P. Torralba, et P. Higuera testati sunt, autographum ca omnia, ut jacent, habere; qui eo praesertim audiendi sunt in hoc, quod nihil horum quae addita suspicantur, ordini suo proficuum conspiciatur: non enim ipsi Augustini aut Benedicti disciplinis subditi sunt, sed de re ipsa suis locis fusius agendum nobis est. Quod vero de festo immaculatae Conceptionis asseritur, longe alium habet sensum, quam vulgo putatur, nimirum S. Jacobum apostolum in Hispaniis festum Incarnationis Dominicae instituisse, quae et Conceptionis Deiparae merito nuncupatur, qua videlicet Deum et hominem Christum castis concepit visceribus: non vero qua virgo ipsa concepta fuit. Movemur autem ad id asserendum, tum ex eo, quod etsi mysterium ipsum praeservationis D. Virginis ab originali contagio, ab ipsis ss. apostolis, doctoribusque veteribus forsan agnitum sit, ut speciali opere de Patribus vindicatis probavimus, attamen nusquam de eo festum factum fuit usque ad tempora S. Anselmi: hic vero non tam de mysterio Conceptionis, quam de festo agitur. Tum deinde quoniam Conceptionis nomen usque ad Scoti Dimensis tempora solam carnalem generantium copulam, et quae in ea geruntur significavit (Id quod praedicto in opere manifeste probatum a nobis est): nemo autem antiquorum ejusmodi conceptionem virginis quae ex parentum commixtione fuit, vocavit immaculatam, sed ipsam virginem. in ejus animatione. Tum denique quoniam festum PATROL. XXXI apostolicum, quale est illud, de quo co loci Dextro sermo est, non fuit de Conceptione passiva ipsius, sed de activa. Multa alia super eadem re dicemus in Commentariis ad eum locum, quae tu consulas, ad annum Domini 308, comment. 1.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
