# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.5

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], § II. Nihil esse quod hujus Chronici auctoritatem enervare queat. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.5

Illud tandem quod de multiplicatione Dextrorum asseritur, gratis omnino dictum est, et sine fundamento, cum nec in nomine, nec in tempore, nec in te alia discordia sit: quod enim Hieronymus Dextrum alloquens, Ciceronem vocarit suum, non ad patriam, sed ad professionem eloquentiae, in qua Dexter excellebat, et quem prae caeteris, ut ex opere apparet, imitabatur, respectum habet; quod satis innuitur, cum subjungit, Cicero tuus, qui in arce Romanae stetit eloquentiae Quod vero cum de auctore Chronici egit non vocaverit eum praefectum praetorio, non sufficit, ut asseramus alium ab ipso praefectum fuisse; nam etiam cum ei dicavit opusculum de Script. Eccles., non apposuit officii titulum, sed simpliciter dixit: Hieronymus Dextro. Hortaris, Dexter, ut Tranquillum sequens; Id a nonnullis fecisse creditur, dum dixit, quod erat Clarus apud saeculum: ut ego existimo, quia nondum eo fuerat officio cohonestatus a principe, sed in aliis militiae officiis exercebatur. Post decennium autem cum secundam adversus Rufinum Apologiam composuit, titulum nominis adjecit, inquiens: Ante annos ferme decem, cum Dexter amicus meus, qui praefecturam administravit prae orii, me rogasset, ut auctorum nostrae religionis indicem texerem; videlicet quia jam eo officio functus fuerat: quemadmodum etiam a Sophronio titulus nomini adjunctus est, cum librum de Script. in Graecum verteret, ut Erasmus in notis advertit; unde post modum iterum e Graeco Latinitate donatus est, et cum nomine titulus perseverat, his verbis, Hieronymi epistola ad Dextrum praetorio praefectum, e Latina lingua in Graecam translata. Sed ad alia transeamus.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
