Latin
§ II. Nihil esse quod hujus Chronici auctoritatem enervare queat
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Codex Chronici evulgati (inquiunt) non correspondet titulo illius quod dexter composuit; illud enim erat, Omnimodae Historiae, ut ex Hieronymo liquet; hoc vero non continet Historiam omnimodam, sed praecipue rerum Hispanicarum: quare alterius cujusvis esse oportet, quam Dextri, cujus Historia, cum omnimoda sit, omnium gentium acta referre debet, unde nec imperatorum, nec Romanorum pontificum successiones more Chronici describit, sed tumultuarie, et conjunctim de cis meminit. Quod si eo etiam dicitur omnimoda, quod res universas, quae ab orbe condito ad sua usque tempora acciderunt complectatur; ut etiam in prologo hujus asseritur Dexter perfecisse, quonam pacto Chronicon evulgatum incipit a Nativitate Salvatoris? Hac accedit quod non uno, eodemque modo, antequam cuderetur, communicabatur ab inventoribus: nam apud episcopum Segorbiensem erat multo contractius, et in quibusdam dissonans ab excuso.