Latin
2.7.16 to 2.7.27
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.7.16-27
Unproofread scanNot analysed yet
et praecipue ad Leovigddum, cujus pene cuncta gesta brevitate Chronologica perstringit? Sed et Marcellinus comes Chronicon Hieronymi continuaturus, Orientalis Imperii historias majori ex parte, ut pote Illyricianus prosequitur; quod fuit in causa ut in prooemio diceret: Ego vero simplici dumtaxat computatione, Orientale tantum secutus Imperium. Indigne igitur Dextro objicitur, quod in rebus suae patriae annotandis speciali intentione se diffuderit, cum caeteris idem facientibus vitio non vertatur. Quinimmo plurimi faciendum esset, et non leviter illis laudi dandum, quod unusquisque rerum suarum notitiam specialem nobis donarint; et quod in iis se diffuderint, quae magis comperta habebant, et in quibus minus erat errandi periculum, simulque rem suis magis gratam et necessariam praestabant, ut Hieronymus de Eusebio dixit. Hinc factum est, ut (quod in codice isto videmus) Dexter omnium fere Barcinonensium episcoporum seriem prosecutus sit, utpote quos magis notos habebat, patriae suae antistites, et suis eorum propriis annis meminit, id est, S. Eusebii discipuli S. Jacobi apostoli, et sedis illius erectoris, S. Theodosii, Auli Victoris, Lucii, Fultae, utriusque Severi martyris, Aviti, Mademarii, S. Paciani, Emilae, et Lampadii, qui suo florebat tempore: cum tamen in aliis sedibus minime id observet: una excepta Toletana, cujus propter primatus praerogativam episcopos omnes enumerat. In serie Romanorum pontificum, et imperatorum signanter (hoc quoque ei objiciebatur )ita se gerit, ut non omnes illis annis ascribat, quibus inire coeperunt dignitates suas, sed multorum simul successiones assignet, inquiens, Augusto Tiberius, Tiberio Caius, Caio Claudius, Claudio Nero succedit: seu, in sede Petri succedit Zephe· rino Calixtus, Calixto autem Urbanus, Urbano Pontianus, id tamen ad illud usque tempus fecit, ne actum ageret, quo Eusebii, et Hieronymi Chronicon pertingit, id est, ad annum Domini 380, quod videlicet ab eis, suis locis actum id fuerat;