# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.8

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], § II. Nihil esse quod hujus Chronici auctoritatem enervare queat. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.8

Quale autem argumentum illud est, Chronicon istud quod exstat incipit a Christo Domino, et non ab orbe condito, ergo non est omnimodae Historiae? quasi ex defectu codicis, qui dimidiatum auctoris opus dumtaxat habebat, defectus auctoris argui posset. Sane si suppositum esset, et de rebus ante Christum natum nihil scribere libebat, nequaquam in prologo diceretur Dexter ab orbe condito usque ad sua tempora historiam texuisse, sed potius scripsisse historiam a nato Domino; nam ad illud asserendum, Hieronymi aut alterius scriptoris minime nos cogebat auctoritas; solum siquidem ait ille, Fertur ad me omnimodam Historiam texuisse. Cum autem id in prologo asseratur, et in isto codice veteris Testamenti historia deficiat, manifeste innuitur priorem Chronici partem ab orbe condito usque ad Natalem Domini historiam continentem, ab exscriptore illius omissam fuisse, quae tamen in Originali auctoris erat: aut forsan in alio volumine transcripta fuit, quae hactenus notitiam nostram effugit. Nec movere quemquam debet, quod apud episcopum Segorbiensem extractum Dextri reperiebatur, magnitudine voluminis, et quarumdam rerum relatione nonnihil discrepans ab eo quod Caesaraugustae excusum fuit; quandoquidem priusquam cuderetur, non omnibus totus, et integer codex communicabatur, sed per partes, juxta cujusvis voluntatem et devotionem; et nonnulli pro libito suo Chhronicon dimidiabant, quod non omnia in eo contenta ad rem suam facere viderant: et hoc pacto non paucos errores involvebant, qui Dextro ab aliis imputantur. Horum alterum fuit extractum illud a Segorbiensi episcopo exscriptum: in quo vehementer quibusdam displicebat, quod S. Pacianum Dextri parentem successisse diceret S. Severo episcopo Barcinonensi, et martyri, qui tamen anno Domini 285 initio persecutionis Diocletiani coronatus est: Pacianus vero floruit post centum annos, scilicet anno 384: quod si verum esset, aiunt, iste novus Dexter ipsummet genitorem suum non agnosceret. Sed manifesta aequivocatione laborant S. Severi; ejus etenim nominis duo fuere Barcinonenses episcopi, ambo martyres, sed ille a gentilibus, sub Diocletiano anno Domini 285, hic vero ab Arianis passus fuit anno 352, et utriusque meminit ipse Dexter: cujus pater hunc posteriorem secutus est in Sene, et forsan non immediate. Multis nihilominus inconvenientibus subjacebat truncata illa codicis Dextri transumptio, quae in excusione integri Chronici cessaverunt.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
