# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 3.1

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], § III. Quanto studio elaborandum fuit elucidatori, ut his quae Dexter asseruit,…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/3.1

Cum primum L. Dextri Chronicon omnimodae Historiae ad manus pervenit meas (candide Lector), inaestimabilium divitiarum thesaurum in eo latere animadvertens, in cam erectus spem fui, ut si vires omnes, ac studia in ipsum effodiendo applicarem, non omnino a laboris mercede frustratus abscederem. Agebam eo temporis Matriti, regis Catholici curiae et patria; meae, ubi mihi magnorum virorum, eruditione insignium, multarumque bibliothecarum copia haud difficile facta fuit, cum quibus, et a quibus conatuum meorum pondus levigari posse confiderem. Sed cum in limine operis adhuc versarer, quae non difficultates, quae non chimcrae superandae sese mihi obtulere? necessum fuit, aut defessum succumbere, aut pro virili eas superaturum dimicare. Vis scire quot et quae? Varietas rerum in his Chronicis contentarum ingentissima, ad quas enodandas oportebat omnem antiquitatis historiam, sive humanam, sive divinam evolvere, et de auctoribus ipsarum, rebusque ipsis (inter se primum collatis) judicium ferre; quis in quibusve, prae caeteris potius audiendus; quae verisimiliora, quae abnuenda. In his vero consulendi erant Livius, Suetonius, uterque Plinius, Plutarchus, Dio, Tacitas, Philostratus, Capitolinus, Lampridius, Eutropius, Trebellius, Vopiscus, Martialis, uterque Seneca, Silius, Lucanus, Juvenalis, et alii humanae historiae professores, quos longum esset recensere: quo tandem vitas, acta, successiones, et chronographias Romanorum principum, et Barbararum gentium cum ipsis pugnantium ad Dextri scripta conferremus. Praeter haec e veteri Testamento multa ex professo tractanda erant; sive de libris Regum et Paralipomenon, sive de praedictionibus prophetarum: Testamentum autem novum, pro ejus chronologia elucidanda, lotum evolvendum; Evangelia, Acta apostolica, Apostolorum ve epistotolae et scripta; nihil etenim non tactum a Dextro fuit. Sed et omnes (praesertim antiquiores) Patres audire oportebat, sive pro sensu vero sacrarum sententiarum hauriendo, sive pro his quae ad historiam ecclesiasticam spectant: Clementem dico Romanum, Ignatium, Dionysium, Irenaeum, Clementem alterum Alexandrinum, Eusebium, Origenem, Tertullianum, Cyprianum, Basilium, Gregorium Nazianzenum et Nyssenum, Chrysostomum, Epiphanium, Pacianum, Juvencum, Ambrosium, Paulinum, Hieronymum, Augustinum, et caeteros, quorum scripta extant. Quid de conciliis dicam, quae omnia pro annorum supputatione, et pro veritate enucleanda graviter legere necessitas operis assumpti cogebat? Quid de sauctorum martyrum actis, quorum non omnia necessaria in Lippomanis, Stiriis, Mombritiis, Lipelois, Velseris, Haraeis, Sanctoris, Villegis, Trugillis, et hujusmodi reperiri videbam? Non omnia adhuc noinl…a suppeditabant martyrologia, imprimis Romanum (sive antiquum a. Rosweido editum, sive modernum a card Baronio illustratum), deinde Bedae, Nothcheri, Rabbani, Usuardi, Adonis, Molant, Galesini, Maurolici et similium. Graecorum menologia a card. Sirleto contracta erant; ad ipsos Graecos fontes recurrere: parum hoc, ad vetustissima quaeque mamiscripta sanctorum martyrum acta; ad breviaria quoque antiqua diversarum Ecclesiarum necessarium erat. Rursus pro chronologia annorum unicuique sententiae ad marginem assignatorum, multum erat mihi laboris assumendum; eo vel maxime, quod non semel ab aliorum supputatione dissidere videretur.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
