# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 3.3

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], § III. Quanto studio elaborandum fuit elucidatori, ut his quae Dexter asseruit,…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/3.3

Quis, rogo, tot pertaesus difficultates, non haereret, non diffideret, non desisteret? me vero non solum non pedem retrahere, aut desperare, sed neque haerere quidem haec monstra fecerunt; addiderunt potius currenti calcaria; et ad corum conspectum majores vires animumque pro labore tanto fortiorem indui, otium omne respui, quousque tandem Dextri Chronicon elucidarem; ratus non in Hisp…niae dumtaxat, sed et universae Christi Ecclesiae non contemnendam gloriam cedere; cum multa in ecclesiastica historia controversa, Dextri testimonio fulciantur, et non pauca a caeteris praetermissa supplementum per eum accipiant. Atque ea de causa quidquid in Hispania Italiave aut Gallia ad rem meam facero crederem, conquisivi, sive quae ad humaniores litteras apud profanos, sive quae ad solidiores et divinas apud sanctos Patres et ecclesiasticos doctores, concilia, martyrologia, sanctoralia, facere existimarim: non labori, non quieti, non sumptui parcens; id prae oculis semper habens, fantes ipsos, si darentur, adire, et vetustiores interrogare codices, et neque odio, neque amore moveri, quo facilius veritatem assequi possem. In Hispania regiam Excurialis bibliothecam adivi, Toletanam deinde Sanctae Primatis Ecclesiae; coenobiorum vero diversorum mei ordinis mullas; Nucalensem praecipue, Toletanam, Spineam, Hortensem, Salmantinam, Complutensem, et alias, quae sanctorum Hispanorum acta in variis manuscriptis ministrarunt. Matriti Breviariorum antiquorum, quae olim in diversis Ecclesiis erant in usu, pro sua in me benevolentia copiam fecit illustris admod. magister Egidius Gundisalvi Davila regius Castellae historiographus, praesertim Salmantini, Conchensis, Palentini, Asturicensis, et Toletani secundum Romanam consuetudinem a Silicaeo cardinale excusi (nam vetustius secundum ordinem S. Isidori, Mozarabe vulgo nuncupatum, cum Toleti, tum Romae nactus sum). Haec profecto multam mihi pro opere instruendo, et ornando supellectilem suppeditarunt. Ad Urbem cum accessi, bibliothecam Vaticanam non semel adivi, Collegii Romani saepissime, illustrissimi ac reverendissimi domini mei cardinalis de Treio, quae pro eximia, omnigenaque eruditione tanti principis locupletissima est, multam lucem attulit. Aniciana Gregoriani Collegii, pro monachis universi ordinis S. Patris Benedicti, recens erecti, a R. P. et amico charissimo D. Constantino Caietano suis abunde laudato scriptis satis adjuvit: profuitque nonnumquam invisere Vallicellensem, card. Baronii studiis illustratam. Et ut alias brevitati consulens, omittam, magnopere contulit S. Petri in Monte Aureo bibliotheca, in qua velut in domo propria, benignitate auctoris ipsius, quotidie fere labori meo incumbebam, consilio, et judicio adjutus R. adm. Patris Lucae Waddingi, Sacrae Theologiae praelectoris, ac totius seraphici ordinis archichronographi, cujus bibliotheca ipsa est, et multa variaque opera, quae partim edita, partim quantocius edenda prae manibus habet, ingentem illi parturiunt gloriam et honorem. Et haec omnia pro varietate, antiquitate, et novitate historiae Dextri elucidanda, et pro chronoligia aequanda, evolvere non dubitavi.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
