# Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 3.5

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], § III. Quanto studio elaborandum fuit elucidatori, ut his quae Dexter asseruit,…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/3.5

In lectionis vero textus Dextri emendatione non minus elaborandum nobis fuit, eo praesertim, quod codex ipse originalis mendis quamplurimis scatebat, et amanuenses qui inde suos extraxerant, servatis illis, admiserant nova, unde difficile potuit pristinae puritati restitui: multa tamen quae postmodum admixta sunt, aliis copiis collatis resecui; et alia quae ex lectione ipsa, evidenti correctione indigere judicata sunt, et errorem non auctoris, sed exscriptoris manifeste arguebant, emendavi. Exempli causa, anno Domini erat bis scripta totidem verbis sententia illa: Mellaria urbe Hispanice in Baetica, S. Firmus martyr, etc., usque ad sex versus; quare semel dumtaxat scribi debuit. Insuper anno Domini 86, erat intermixta memoria S. Narcissi Bracarensis episcopi, Gerundae occisi, qui tamen ipso Dextro teste post 200 fere annos necatus fuit; et de ejus martyrio scribit ad ann. 277, unde memoria illa prior expungi debuit. Anno 110 agebatur de Porphyrio philosopho, et scriptoribus eum impugnantibus, cum tamen id anni 310 proprium esset, et ipsi necessario restituendum. Nomina propria urbium et personarum, si quae alicubi corrupta erant, ex aliis ejusdem auctoris testimoniis, et ex lectione antiquorum qui de iis tractant, corrigi debuere: alia vero ex antecedentibus et consequentibus facile fuit emendare; et nihilominus adhuc suo nitori Dexter restitui non valuit, eo praecipue quod nobis constet nonnulla in eo qui exstat, desiderari, quae manifesto argumento liquet a Dextro omitti nequivisse. Quis etenim sibi persuadeat, S. Vincentii Levitae Caesaraugustani illustrissimum toto orbe martyrium a Dextro silentio involutum? Quis sanctae virginis, ac Martyris Eulaliae Barcinonensis, patriae ipsius Dextri protectricis memoriam ab his scriptis eliminatam? Quis Marcellum legionensem centurionem, et 12 ejus filios tota Hispania notissimos, non habuisse in his Chronicis locum suspicetur? praesertim cum apud Clem. Prudentium legerit ipse hymnum in laudem SS. Emitherii, et Chelidonii martyrum Calagurritanorum, filiorum ejusdem S. Marcelli: ut interim de aliis nonnullis taceam, ut Zoilo cum sociis 19, Gerontio Italicae episcopo, Evasio Cassalensi, Hermogene, et Donato, Lupo et Aurelia, Cyriaco et Paula, Sandalio Cordubensi, et Dalmatio Gerundensi, quorum nonnulli forsan ad ejus notitiam non pervenere. Et quid ultra progredimur? Certe laborem in his Chronicis illustrandis a nobis praestitum, et eorumdem incredibilem utilitatem, lectione sola lectores mei poterunt deprehendere. Legant, quaeso, et magno Ecclesiae Dei bono, Dextrum in vulgus exire cognoscant.

---

Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml.
