Latin · ~12 min
1.1.3 to 1.1.4
Florus, Epitome de T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC Libri Duo 1.1.3-4
Not analysed yet
Ancus deinde Marcius, nepos Pompili ex filia, pari ingenio. Igitur et muro moenia amplexus est et interfluentem urbi Tiberium ponte commisit Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit, iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur. Tarquinius postea Priscus transmarinae originis, regnum ultro petens accepit ob industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset. Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit, quatenus Attius Nevius numerum augere prohibebat, vir summus augurio. Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset, quod ipse mente conceperat. Ille rem expertus augurio, posse respondit. "Atquin hoc", inquit, "agitaram, an cotem illam secare novacula possem"; et augur "potes ergo", inquit, et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior. Duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet. Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquini Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat. Ergo inter Tarquini mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur. Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegii distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur. Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam exspectare, inmissisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat. Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae ut virum regem salutarat, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit. Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est. Sic valida oppido in Latio capta sunt, Ardea, Ocriculum, Gabi, Suessa Pometia. Tum quoque cruentus in suos. Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti transfugam apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita virgula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegiqua superbia! sic respondit tamen. De manubiis captarum urbium templum erexit. Quod cum inauguraretur, cedentibus ceteris diismira rei dicturestitere Iuventas et Terminus. Placuit vatibus contumacia numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrendum, quod molientibus aedem in fundamentis humanum repertum est caput, nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promittere. Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat libido; hanc ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit. Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit; imperium regibus abrogatum.