Latin · ~7 min
1.17.1 to 1.17.4
Florus, Epitome de T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC Libri Duo 1.17.1-4
Not analysed yet
Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, quae maximae viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit. Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum. Inde est quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit; quod sub Appio Claudio noluit vincere hostem, cum posset; quod duce Volerone detrectantibus plerisque militiam, fracti consulis fasces. Inde clarissimos principes, quod adversarentur voluntati suae, exsulatione multavit, ut Coriolanum colere agros iubentemnec minus ille ferociter iniuriam armis vindicasset, nisi quod iam inferentem signa filium mater Veturia lacrumis suis exarmavitut ipsus Camillum, quod inique inter plebem et exercitum divisisse Veientem praedam videretur. Sed hic melior in capta urbe consenuit et mox supplices de hoste Gallo vindicavit. Cum senatu quoque vehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut relictis sedibus solitudinem et interitum patriae suae minaretur. Prima discordia ob inpotentiam feneratorum. Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos inpetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est. Exstat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua dissedisse inter se quondam humanos dixit artus, quod omnibus opere fugientibus solus venter immunis ageret; deinde moribundos ea seiunctione redisse in gratiam, quando sensissent quod eius opera redactis in sanguinem cibis inrigarentur. Secundam in urbe media decemviratus libido conflavit. Adlatas a Graecia leges decem principes lecti iubente populo conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, cum tamen traditor fasces regio quodam furore retinebat. Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae et regnum et iuris quod ipse composuerat. Itaque cum oppressam iudicio filiam trahit in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus in medio foro manu sua interficit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.