Latin · ~9 min
1.22.9 to 1.22.10
Florus, Epitome de T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC Libri Duo 1.22.9-10
Not analysed yet
In Hispaniam missi Gnaeus et Publius Scipiones paene totam Poenis eripuerant, sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserat, magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes cecidissent. Sed Punicae insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant. Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant, bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, illam Hannibalis eruditricemincredibile dictutotam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit, nescias citius an felicius. Quam velociter, quattuor anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat. Eodem quippe quo obsessa est die capta est, omenque Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Hispaniae Carthago. Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restituerit, ne in conspectum quidem suum passum adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem vel oculis videretur. Haec inter diersa terrarum populus Romanus. Nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem submovere poterat Hannibalem. Plerasque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque viribus utebatur. Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excusseramus, iam Tarentos ad nos redierat, iam et Capua, sedes et domus et patria altera Hannibalis, tenebatur cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur. O populum dignum orbis imperio, dignum omnium favore et admiratione hominum ac deorum! Compulsus ad ultumos metus ab incepto non destitit et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit, sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque pugnabat. Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide Hannibali iterum ipsos deosdeos inquam, nec fateri pudebitrestitisse? Tanta enim ad singulos illius motus vis imbrium effusa est, tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem submoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus e Capitolio videretur. Itaque fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantum non adoratam reliquisset. parva res dictu, sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Hannibal castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus invenit emptorem. Voluit Hannibal contra imitari fiduciam subiecitque argentaria urbis tabernas: nec sector inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse.