# Epitome de T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC Libri Duo 2.27-29

Florus, Epitome de T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC Libri Duo, 2.27 to 2.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/florus/epitome-de-t-livio-bellorum-omnium-annorum-dcc-libri-duo/2.27

Thraces antea saepe, tum maxime Rhoemetalce rege desciverant. Ille barbaros et signis militaribus et disciplina, armis etiam Romanis adsueverat; sed a Pisone perdomiti in ipsa captivitate rabiem ostendere. Quippe cum catenas morsibus temptaret, feritatem suam ipsi puniebat. Daci montibus inhaerent. Inde Cotisonis regis imperio, quotiens concretus gelu Danuvius iunxerat ripas, decurrere solebant et vicina populari. Visum est Caesari Augusto gentem aditu difficilem summovere. Misso igitur Lentulo ultra ulteriorem perpulit ripam; citra praesidia constituta. Sic tum Dacia non victa, sed summota atque dilata est. Sarmatae patentibus campis inequitant. Et hos per eundem Lentulum prohibere Danuvio satis fuit. Nihil praeter nives pruinasque et silvas habent. Tanta barbaria est, ut nec intellegant pacem.

---

Florus, EPITOME DE T. LIVIO BELLORUM OMNIUM ANNORUM DCC LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/florus.html.
